The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur; iam ad consulatum vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari, ut, seu ex patribus seu ex plebe velit, populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque: Canuleios igitur Iciliosque consules fore.

ne id Iuppiter optimus maximus sineret, regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur.

certum habere, maiores quoque, si divinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, cum prima impetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi inponi paterentur.

quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri. non posse in eadem civitate tribunos plebis

et patres esse; aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam numquam obviam eundum audaciae temeritatique.

illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cium hostes tantum non

220
arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur,