The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt,

quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint: debuisse gravem temeritatis mercedem statui.

quod vero etiam sua reddiderint, vereri ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur.

et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret.

id senatui non placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, satis constabat, utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt.

triumviri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.

56
eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae.

bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.

deduxerunt triumviri M. Aemilius Lepidus T. Aebutius L. Quinctius Crispinus.

et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data dena.