Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.

ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.

nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit.

creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cur is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset.

praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra. supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa,

quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e mari esse.

Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis ad rem ad Prusiam missis praeter Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

57

Cum Philippus liberos eorum, quos in vinculis habebat, nobilissimorum hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo venenum erat, suasit his, ut imminens ludibrium morte effugerent. et cum persuasisset, et ipsa se interemit. certamina inter filios Philippi Macedoniae regis Persen et Demetrium referuntur; et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et adfectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi Romani amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen devenit. item res in Liguribus et Hispania contra Celtiberos a compluribus feliciter gestas continet. colonia Aquileia deducta est. libri Numae Pompili in agro L. Petilli scribae sub Ianiculo a cultoribus agri arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini; in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor, ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui contra rem publicam esse, ut legerentur servarenturque. ex senatus consulto in comitio exusti sunt. Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis alterius filii in eundem delationibus impulsus veneno sustulisset, de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est. Perseus regnum accepit.

principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures, quae decerneretur, erat. iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior,

P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia.