The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset,

quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis videbant;

nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent;

deinde cum in homines ita saevitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam.

haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit.

“difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit.

tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda.

quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis eorum,