Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a vobis, Rorani, sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent

37
Lacedaemonii.

quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent.

cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent?

pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos.

nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. quod vero illi venientes in castra interfecti sunt,

vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum.

exsules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemonios,

non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, refert.