Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere;

seditione inter ipsos dimicatum, cur ad se alii, alii ad Eumenem civitatem traherent;

id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas — , haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.

negare Appius rem evidentem pro dubia quaerendam. si ab se culpam removere vellet, Onomastum

35
et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbavit ea vox regem,

ut non color, non vultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se missurum dixit:

ad Onomastum quidem quid rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset?

et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.

Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret. veneno creditur sublatus.

et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere,

et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen immaturae ad id vires erant,

ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum.

interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.

et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; adversus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit.

ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse, ne victi magis timendi forent, quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos:

nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem

36
Romam adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti in viderentur.

clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati venerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.