Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando,

clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem . Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum tacitum spectatorem comitiorum se praeberet? — coerceri tamen ab effuso studio nequit.

magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui contra consulem pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret.

creatus Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est.

praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus . Sempronius Longus . Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Varro praetores facti.

haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.

principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Caecilius M. Baebius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi erant,

legationem renuntiassent, regum quoque eorum civitatiumque legatos in senatum introduxerunt.

eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant. aliam deinde novam legationem patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam decreverunt ad visendum, redditaene civitates Thessalis et Perrhaebis essent.

iisdem mandatum, ut

34
ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciae ora a Philippo et Macedonibus liberaretur.

Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, si non venissent: nam super cetera etiam sine dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum concilium.

de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad diem civitas stetisset,

Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.

ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curae iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens vellent, senatus daretur.

dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto,

qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit.