Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi.

renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco. secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.

fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis.

dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant.

32
passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque milia hostium fuerant,

ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta centum triginta tria.

Romani sociique paulo plus sescenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt.

tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt.

pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes is fusos, castra capta et expugnata esse.

Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.