Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.

in medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii: id robur totius exercitus erat. campum apertum usque

31
ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.

atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso.

acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant.

ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit;

docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam visurum.

ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit.

Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios:

nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset;