Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, viamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit.

proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae vovit. haec in Liguribus eo anno gesta.

in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma.

id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad consulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito obtinuerunt causam.

arma reddere Cenomanis, decedere provincia praetor iussus. deinde sociorum Latini nominis,

qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse,

Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent.

hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam multitudine alienigenarum urbem onerante.

4

priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Aetolia redit;