Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit.

ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt.

confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt.

inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum,

qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut

3
coli non possent.

his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium.

M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est.

deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo levibus proeliis fatigavit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio devicit, in quo et aedem Dianae vovit.

subactis cis Appenninum omnibus, transmontanos adortus — in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius — omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit.