Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra praetorem et principes consulerent.

clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope viam positis, cum quibus bellum erat, circumventi Thyrreum custodiendi deducuntur.

haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem essent.

Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulaverat, quam pro Aetolis sollicitus.

per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post adventum agi coeptum est de pace.

Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem.

ad id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent se Romanis.

et Aetolos C. Valerius, Laevini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuvit.

Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. dein Aetolis condiciones pacis dictae: quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex pensionibus aequis; captivos perfugasque redderent Romanis;

urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut vi capta ab Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania insula ut extra ius foederis esset.

haec quamquam spe ipsorum

361
aliquanto leviora erant, petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum est.

parva disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt.

Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;

nihil praeterea tactum violatumve.