The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat.

itaque ad invidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent,

bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas;

obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla

397
belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos, bona adempta,

et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse —

: haec querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat.

motis alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit;

sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis accusatos. quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M’. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fulvium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur?

“Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis,

patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis?

nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est.

itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambraciensis suos in adventum M. Fulvii;

ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fulvio patiar.”