The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia venisset.

comitia consulibus rogandis fuerunt a. d.

XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Flaminius. postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser.

Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fulvius Flaccus M. Furius Crassipes.

comitiis perfectis, quas provincias praetoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. decreverunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam;

et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fulvius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam.

eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu

396
M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem avecti.

in Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. itaque consulibus novis, quo die de provinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures provinciam decrevit.

huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse praedicans consules ambos in valles Ligurum includi,

M. Fulvium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam privatos praeesse oportere.

vagari eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio venditantis. si eas provincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M’. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fulvius et Cn. Manlius successissent consules,

ita Fulvio Manlioque C. Livium et M. Valerium consules debuisse succedere. nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicae debere.

senatus his auditis in sententia perseveravit, ut consulibus ambobus Ligures provincia esset; Manlium Fulviumque decedere de provinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.