Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno

373
ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet;

si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi;

C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestivo erigere agmen. et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit.

equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animadvertant opemque ferre, quo postulet res, possint.

Galli et ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt,

eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces;