Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent,

lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.

postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt;

occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse,

a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu. haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra;

postero sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit.