The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent,

parem armis rati, Brenno duce Dardanos pervenerunt. ibi seditio orta est; ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter avertunt.

ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis, vectigalis habendo eius urbes,

obtinuerunt. cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt.

ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. quae res cum lentius spe ipsorum traheretur,

alia rursus nova inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde venerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tris lembos adimit. iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnis copias traicit.

haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit.

coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum.

atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. non plus ex viginti milibus hominum quam decem armata erant.

tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae

368
propinquis, imperio parerent.

postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset,

diviserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant,

sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent.

primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio;

eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.