The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra.

postero die et praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt;

vacuum et refertum rerum omnium copia

366
oppidum diripuerunt. inde ad Lysis fluminis fontes,

postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset,

legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. volenti consuli causa in Pamphyliam devertendi oblata est.

adveniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis.

ex Pamphylia rediens ad fluvium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam vocant Comen posuit castra. profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem pervenit.

Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia invenit. progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes civitatem venerunt.

inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, ventum est. colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. cum ea res animos fecit, agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis.

consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in agros misit. demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas viderunt;

legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.

progressus inde ad Rhotrinos fontes ad vicum, quem Acoridos Comen vocant, posuit castra. eo Seleucus ab Apamea postero die venit.

aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit.

inde Synnada venit, metu omnibus circa oppidis desertis. quorum praeda iam grave agmen trahens vix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod vetus appellant, pervenit.

ad Anabura inde, et altero die

367
ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. ibi plures dies stativa habuit, quia perventum erat ad Tolostobogiorum fines.