Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.” perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.

permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.

erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur.

“enimvero” inquit consul “ferri iam ista potest. parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia.

quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.”

hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.

et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. adiecta decem milia medimnum frumenti. haec intra sex dies exacta.

A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra.

postero die et praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt;

vacuum et refertum rerum omnium copia

366
oppidum diripuerunt. inde ad Lysis fluminis fontes,