Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae vergit ad Pamphylium mare. integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.

quoque equites in agmen Romanum eruptione facta modice primo impetu turbavere; deinde. ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati.

quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.

tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt.

ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus.

haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat.

ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere;

orabant,

365
ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.

Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.

quibus eadem referentibus consul “neque Romani” inquit “bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat,