The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus haec a M. Fulvio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam.

vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit,

qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos ad novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis

363
iuvissent Antiochum,

et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit.

laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes;

rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen in tempore abesse — Romae erat — credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes.

Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit.

paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat.

consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat

et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.