Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.

diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis convenirent, effecerunt. fuerunt autem hae:

“imperium maiestatemque populi Romani gens

362
Aetolorum conservato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui adversus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neve ulla ope iuvato;

hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito;

perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent;

aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus erit, reddatur;

obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta,

obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto.”

de pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule convenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret.

“quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postve eos consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse velint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum sunto.” his legibus foedus ictum cum Aetolis est.