The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus.

gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis,

gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit. tum vero liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat;

senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt.

Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt.

iam Livius

297
a Canis cum triginta navibus suis et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra venturum opinabatur, praepararet, quae opus essent.

in portum, quem vocant Achaeorum, classes primum advertit; inde Ilium escendit, sacrificioque Minervae facto legationes finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem civitatis suas,

benigne audivit. inde ad Hellesponti fauces navigat et decem navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit.

iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deae venire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique.

nemo eorum violatus est. mox universus cum magistratibus ad dedendam urbem processit.

inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.