Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et quidem comiter acceptus hospes, postero die exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.

haec eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli.

inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit. venientis regio . apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.

inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia ad Hellespontum perventum est.

Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris

296
maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.

succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoque — nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur — certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viribus et magnitudine classem hostium aequaret.

itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit.

ipse in Phrygia hibernavit undique auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos.

filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicitabant.

classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis venit.

is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Livium, ut quinque milia militum secum mitteret. missi ingentem praedam intra paucos dies averterunt.