Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.

interposita Smyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt.

quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello “nihil” inquit “nobis tota nostra actione,

patres conscripti, neque difficilius neque molestius est,

343

quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et privatim singulis et, quod magis nos movet, publicum civitati nostrae hospitium est.

ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta imperio suo esse velint.

utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.

nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps,