Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec

342
incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra;

tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis.

quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus?

pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Boeotia in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello, terra marique pro vobis arma tulimus.

quid ergo postulas? dicat aliquis. ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo,

nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero;

sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat quam me dicere ausim.

at enim magnificum est liberare civitates servas. ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est vestra prudentia et aequitate dignius sociis bene meritis quam hostibus vos consulere?”