Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset;

verum enimvero cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse.

nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentis in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit.

senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit; quae accommodata regno

340
suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius quam senatum nosse; revocandum igitur et cogendum, quae vellet quaeque sentiret, expromere.

reductus a praetore in templum rex et dicere iussus “perseverassem” inquit “tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi.

quae quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, petere videantur.

agent enim causam civitatium Graecarum, et liberari eas dicent debere. quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates, quae liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras,

ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subiectos imperio et obnoxios habituri sint?