Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt — desierant enim victum in Aetolia regem metuere — quam a vetere fama, quod ineuntibus id bellum gravis hostis et suis viribus, et quod Hannibalem rectorem militiae

339
visus fuerat.

nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.

haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam venerunt.

Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu patrum, quae acta in Asia essent, exposuit. supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae.

omnium primum Eumeni senatus datus est. is cum breviter et egisset gratias patribus, quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset,

quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est,

expulissent, sua deinde merita malle eos ex imperatoribus suis legatisque quam se commemorante cognoscere dixit.

haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint,