The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque

310
exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt.

ibi Aemilius frater praetoris decessit. Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.

biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit.

additae huic quoque sunt ad classem, quam habebat, sex apertae naves.

profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten vocant, praegressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem opperiri.