Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum. eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est;

ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni — medium enim aestatis erat — , ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.

cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse.

tardius navigaverant regii adverso tempore quod velut statum favoniis ventis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;

regia classis septem et triginta maioris formae navium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem

311
triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt.