Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere

307
eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse:

“qui enim” inquit “aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, velut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus?

quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat?

restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde,

si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur,

ante hiemem diis volentibus perfecisse.” haec sententia vicit, responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non posse.

Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum;

neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda. eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, navibus circumvecti Aemilius et Eumenes venerunt.

per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt.

veterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum Graecorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad visendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt.

ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant; ita libera ab tergo populatio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem qui

308
procul iacularetur,

excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos,