The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

per idem tempus Seleucus Antiochi filius,

cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeolide continuisset partim sociis ferendo opem, partim, quos in societatem perlicere non poterat, depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima oppugnaret,

306
statuit.

ad Elaeam primo infestis signis accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam.

Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus equitum levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem;

postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est.

eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus.

plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. hos paucis * admixtis ad pervastandum passim Pergamenum agrum milites misit.

quae postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes avocatus domestico bello cum classe Elaeam petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut moverentur, Pergamum contendit.

ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen dubie detractante. paucos post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem ferrent, Elaeam ab Samo venerunt.

quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot classes in unum convenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus audivit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent,

tempus venisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace esse, tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit;

ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu — erant autem sex milia equitum — in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad Aemilium, velle se de pace agere.