The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, Aegypti rege, Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum;

ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti adlata. nihil eius

gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum;

Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M’. Acilio consuli non defuisset.

item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium * milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti;

id ut ab se munus Romani acciperent,

petere sese, et classem suorum suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos;

Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M’. Acilium consulem missurum.

de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid navium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.