Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Ostia et Fregenae et Castrum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de certarunt.

consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari;

et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.

fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur;

amicitiam renuntiatam cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent;

Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem,

per occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.

omnibus iam satis comparatis M’. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais

ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in profecti sunt.