Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae moris Graecorum non sint.” ad ea consul “nec hercule” inquit “magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos;

itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo.” adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt,

et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse, quae imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret.

petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent,

exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium.

postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia imperii indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.