Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos.

haec una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent Romanorum; ita enim et illis violandi supplices verecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.

postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque fidei populi Romani permittere.

id consul ubi audivit, “etiam atque etiam videte” inquit, “Aetoli, ut ita permittatis.” decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit.

“quando ergo” inquit “ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum civem

272
vestrum et Menestam Epirotam” — Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat — “et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.”

prope dicentem interfatus Romanum “non in servitutem” inquit, “sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes,