Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo, regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt.

cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene inpenetrabilis ferro occurrebat.

et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent,

haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset.

nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius venit, ut oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia victoriae habere.

ita recessum ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.