Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero tela in arcem possint; cum dimidia parte militum consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis, qui ab tergo in rupem evasuri erant, expectabat.

non tulere qui in arce erant Aetoli primum eorum, qui rupem ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis iam animis et nulla ibi praeparata re ad obsidionem diutius tolerandam,

utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset. itaque ad primum impetum abiectis armis dediderunt sese.

traditus inter ceteros princeps Aetolorum Damocritus est, qui principio belli decretum Aetolorum, quo accersendum Antiochum censuerant, T. Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra ibi Aetoli posuissent. ob eam ferociam maius victoribus traditus fuit.

eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum redeunte ex Boeotia, ut

270
victoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset,

congressus. inde diversi ad duas simul oppugnandas urbes profecti.