Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestris navalisque accersat.

armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Aetolis modo, sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos.

haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret, delegerunt.

ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est;

rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in rem quam magno conatu et apparatu opus esse.

itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt.

rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad colloquium congressi sunt.

Aetoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium

238
atque