Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.

cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos; in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.

in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit.

post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et Thoantem, contentio fuit.

Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quae in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho censebat quam duce belli:

237

adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma;

multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint. Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:

nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.