Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

corporis custodes,

cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit; deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus facta est.

movisset se quisquam, si extemplo positis armis vocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam;

sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem qui fecerant, sunt acta.

dux regia inclusus

230
diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli velut capta urbe, quam liberasse videri volebant, in praedam versi.

simul indignitas rei, simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum.

Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni; eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt.

regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon — Minervae aereum est templum — congregati caeduntur;

pauci armis abiectis pars Tegeam pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.