The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu invenisset,

evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat,

societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam facilius, quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit.

iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum, qui Romanae societatis erant, post T. Quinctii legatorumque

et Herodorum, Cianum mercatorem, sed potentem Chalcide propter divitias, praeparatis ad proditionem iis, qui Euthymidae factionis erant, nequaquam eandem fortunam, qua Demetrias per Eurylochum occupata erat, habuit.

Euthymidas ab Athenis — eum domicilio delegerat locum — Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium.

inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat. eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus,

ut inde, cum pedestris copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem

231
traiceret;

ipse ceteras copias nocturnis itineribus, quanta poterat celeritate, Chalcidem ducebat.