Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt; Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat;

Cretenses et hostium auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus;

procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.

caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent.

consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi; in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.

nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu, quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus.

multi caesi captique in ea fuga sunt; et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset loca magis confragosa et, quacumque temere processisset, iniqua quam hostem metuens.

inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum,

qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum

222
vellet,

receptum ad urbem haberet, aut commeatus urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.

non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.

postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.