Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus,

220
altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.

erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis solertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat.

ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet, ab his quaerebat,

si hostis eo loco apparuisset, quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum consilii foret; posse instructos recta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere.

quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo exequebatur, aut quot armatis, aut quo genere armorum — plurimum enim interesse — usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret;

quanto ea aut quali praesidio custodiret, et utrum pergere, qua coepisset ire, via, an qua venisset, repetere melius esset;

castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma agminis esset.

his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitaverat, ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset.

et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretensis auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites, binos secum trahentis equos, ad prima signa misit et iussit equitibus subsequi super torrentem,

unde aquari possent, rupem occupavit; eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat.

hostes quingentos passus aberant. ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae

221
sunt; et priusquam, qualia propinquis castris solent,

contraheretur certamen, nox intervenit. postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. nocte in valle a conspectu hostium aversa, quantam multitudinem locus occulere poterat, condidit caetratorum.