The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit, et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata aeque, ac venerant, omnium incerti legati Romam redierunt.

rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius alio ferocius, quia, quo quisque asperius adversus Romanos locutus esset,

eo spes gratiae maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tamquam Nabidi victo, sic Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges;

quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam,

Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant,

indignum videri; alii parvas et vix dictu dignas belli causas tanto regi eas civitates esse; sed initium semper a parvis iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas,

211
cum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint,

gleba terrae et haustu aquae eguisse. per similem temptationem a Romanis de duabus civitatibus agi; sed alias civitates, simul duas iugum exuisse vidissent,

ad liberatorem populum defecturas. si non libertas servitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem cuique novandi res suas blandiorem esse.