Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

porta ad Hispanorum oppidum versa numquam nisi frequentes, pars tertia fere, cuius proxima nocte vigiliae in muris fuerant,

egrediebantur. causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani, imprudentes maris, gaudebant mercarique et ipsi ea, quae externa navibus inveherentur, et agrorum exigere fructus volebant. huius mutui usus desiderium, ut Hispana urbs Graecis pateret,

faciebat. erant etiam eo tutiores, quod umbra, Romanae amicitiae latebant, quam sicut minoribus viribus quam Massilienses, pari colebant fide. quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt.

paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret, ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit.

id erat forte tempus anni, ut frumentum in areis Hispani haberent; itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis “bellum” inquit “se ipsum alet.”

profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.

eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium, dato ab Ap. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt.