Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset,

effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit.

auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus, ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset.

maxime ea suspicio crimen urgebat, quod, quem comprensum Romam mitti placuisset, nec ipsum nec navem eius custodissent.

de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum.

Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset, quibus P.

Scipio victor agrum, qui iuris esset Carthaginiensium, finisset, et confessione regis, qui, cum Aphthirem, profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem

194
circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam dubie Carthaginiensium iuris petisset.

Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant, et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse?

advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum; quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere.