Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque eum, de quo agitur, probare eos posse, non modo semper, ex quo coeperint, sed ne diu quidem possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse, qui plus armis potuisset.

cuius condicionis res fuerit, priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent, quo minus, qui posset, teneret.

responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam, qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent.

missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere.

id utrum sua sponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, non tam certum est, quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos is relinqui;

nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.

195

P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho adiunxerat, conlocutus est, ut, si fieri posset, metum ei, quem ex populo Romano conceperat, eximeret. inter alia cum quaereret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondit, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit; castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse. exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. ridens Scipio “quidnam tu diceres, si me, inquit, vicisses?” “tunc vero me” inquit “et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios posuissem.” inter cetera prodigia, quae plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii consulis locutam “Roma cave tibi” refertur. Nabis Lacedaemoniorum tyrannus incitatus ab Aetolis, qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant, cum a populo Romano descivisset, bello adversus Philopoemenem Achaeorum praetorem gesto ab Aetolis interfectus est. Aetoli quoque ab amicitia populi Romani defecerunt; cum quibus societate iuncta Antiochus Syriae rex, cum bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam. res praeterea m Liguribus gestas et adparatum belli ab Antiocho continet.

principio anni, quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis, quae post profectionem M. Catonis permultae rebellaverant,

196
crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque adversa,

ut vix dimidium quam quod acceperat, successori tradiderit.

nec est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. F. Scipio trans Iberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt.