Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte, nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat.

sententia eius atque eadem semper erat, ut in Italia bellum

Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moveatur, liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse.

sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites deposcebat; ea se classe primum Africam petiturum; magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse;

si cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.

192

in hanc sententiam cum adduxisset praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata scribere non est ausus;

Aristonem quendam nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit.

edit nomina eorum, quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse.

Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de venisset, cognoverunt.

et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est;

deinde in senatu quidam actum esse dicere exilio Hannibalis, si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset;