Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes, quae Graii nominis sint, liberare in animo habet.

neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.”

cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, “quin mittimus ambages?” inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat;

“alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.”

“nos vero” inquit Menippus “nec volumus nec possumus pacisci quicquam, quo regnum Antiochi minuatur.”

postero die Quinctius legationes universas Graeciae

191
cum in senatum introduxisset, ut scirent, quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit:

renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.

tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere,

quo decreto turbaturi orbem terrarum essent; tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est.

legatos mitti ad regem eosdem, qui Lysimachiae apud eum fuerant, placuit, P. Sulpicium, P. P. Aelium.

vixdum profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale attulerunt curam, ne simul et Punicum excitaretur bellum.